previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Thy.
Vtrumne saevis pabulum alitibus iacent,
an beluis servantur, an pascunt feras?

Atr.
Epulatus ipse es impia natos dape.

Thy.
1035Hoc est deos quod puduit, hoc egit diem
aversum in ortus, quas miser voces dabo
qnestusque quos? quae verba sufficient mihi?
abscisa cerno capita et avulsas manus
et rupta fractis cruribus vestigia
1040hoc est quod avidus capere non potuit pater.
volvuntur intus viscera et clusum nefas
[p. 316] sine exitu luctatur et quaerit fugam.
da, frater, ensem (sanguinis multum mei
habet ille): ferro liberis detur via.
1045negatur ensis? pectora inliso sonent
contusa planctusustine, infelix, manum,
pareamus umbris, tale quis vidit nefas?
quis inhospitalis Caucasi rupem asperam
Heniochus habitans quisve Cecropiis metus
1050terris Procrustes? genitor en natos premo
premorque natissceleris est aliquis modus.

Atr.
Sceleri modus debetur ubi facias scelus,
non ubi reponas. hoc quoque exiguum est mihi.
ex vulnere ipso sanguinem calidum in tua
1055defundere ora debui, ut viventium
biberes cruoremverba sunt irae data
dum propero, ferro vulnera impresso dedi,
cecidi ad aras, caede votiva focos
placavi et artus, corpora exanima amputans,
1060in parva carpsi frusta et haec ferventibus
demersi aenis, illa lentis ignibus
stillare iussi; membra nervosque abscidi
viventibus, gracilique traiectas veru
mugire fibras vidi et aggessi manu
1065mea ipse flammasomnia haec melius pater
fecisse potuit, cecidit in cassum dolor:
scidit ore natos impio, sed nesciens,
sed nescientes,

Thy.
Clausa litoribus vagis
audite maria, vos quoque audite hoc scelus,
1070quocumque, di, fugistis, audite inferi,
audite terrae, Noxque Tartarea gravis
et atra nube, vocibus nostris vaca
(tibi sum relictus, sola tu miserum vides,
[p. 317] tu quoque sine astris), vota non faciam improba,
1075pro me nihil precaboret quid iam potest
pro me esse? vobis vota prospicient mea.
tu, summe caeli rector, aetheriae potens
dominator aulae, nubibus totum horridis
convolve mundum, bella ventorum undique
1080committe et omni parte violentum intona,
manuque non qua tecta et immeritas domos
telo petis minore, sed qua montium
tergemina moles cecidit et qui montibus
stabant pares Gigantes, hac arma expedi
1085ignesque torque, vindica amissum diem,
iaculare flammas, lumen ereptum polo
fulminibus exple. causa, ne dubites diu,
utriusque mala sit; si minus, mala sit mea:
me pete, trisulco flammeam telo facem
1090per pectus hoc transmittesi gnatos pater
humare et igni tradere extremo volo,
ego sum cremandus. si nihil superos movet
nullumque telis impios numen petit,
aeterna nox permaneat et tenebris tegat
1095inmensa longis scelera, nil, Titan, queror,
si perseveras.

Atr.
Nunc meas laudo manus,
nunc parta vera est palma, perdideram scelus,
nisi sic doleres. liberos nasci mihi
nunc credo, castis nunc fidem reddi toris.

Thy.
1100Quid liberi meruere?

Atr.
Quod fuerant tui.
THY Natos parenti

Atr.
Fateor et, quod me iuvat,
certos.

Thy.
Piorum praesides testor deos.

Atr.
Quin coniugales?

Thy.
Scelere quis pensat scelus?

Atr.
Scio quid queraris: scelere praerepto doles,
nec quod nefandas hauseris angit dapes
quod non parans! fuerat hic animus tibi
[p. 318] instruere similes inscio fratri cibos
et adiuvante liberos matre aggredi
similique leto sternerehoc unum obstitit:
1110tuos putasti.

Thy.
Vindices aderunt dei;
his puniendum vota te tradunt mea.

Atr.
Te puniendum liberis trado tuis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: